Antifon Maria

Dari Wikipedia bahasa Indonesia, ensiklopedia bebas
Langsung ke: navigasi, cari

Lagu-lagu gereja mengenai Maria dinyanyikan pada umumnya oleh umat Katolik Roma terutama di tengah-tengah komunitas religius setelah ibadat malam. Secara tradisional, lagu-lagu ini juga didaraskan setelah lagu-lagu pujian, dan setelah tiap ibadat harian ketika dinyanyikan dalam paduan suara saat paduan suara tersebut kemudian akan bubar.

Di bawah ini adalah lagu-lagu gereja Maria dalam Bahasa Latin aslinya seperti yang dinyanyikan di tempat-tempat rohani Katolik Roma di seluruh dunia:

Alma Redemptoris Mater

(Advent hingga tanggal 2 Februari)

:Alma Redemptóris Mater, quae pérvia caeli

porta manes, et stella maris, succúrre cadénti,
súrgere qui curat, pópulo; tu quae genuísti,
natúra miránte, tuum sanctum Genitórem,
Virgo prius ac postérius, Gabriélis ab ore
sumens illud Ave, peccatórum miserére.

V. Angelus Domini nuntiavit Mariae.
R. Et concepit de Spiritu Sancto.

Oremus. Gratiam tuam, quaesumus Domine, mentibus nostris infunde; ut, qui, Angelo nuntiante, Christi Filii tui incarnationem cognovimus; per passionem ejus et crucem, ad resurrectionis gloriam perducamur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

(Natal hingga Pesta Persembahan Yesus di Kuil)

V. Post partum, Virgo, inviolata permansisti.
R. Dei Genitrix, intercede pro nobis.

Oremus. Deus, qui salutis aeternae, beatae Mariae virginitate fœcunda, humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus; ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere, Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum. R. Amen. Ave Regina Cælorum

(Pesta Persembahan Yesus di Kuil hingga Jumat Agung)

:Ave, Regína caelórum,

ave Domina angelórum,
salve, radix, salve, porta,
ex qua mundo lux est orta.
Gaude, Virgo gloriósa,
super omnes speciósa;
vale, o valde decóra,
et pro nobis Christum exóra.

V. Dignare me laudare te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

Oremus. Concede, misericors Deus, fragilitati nostrae praesidium; ut, qui sanctae Dei Genitricis memoriam agimus; intercessionis ejus auxilio, a nostris iniquitatibus resurgamus. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Regina Cæli

(Masa Paskah)

:Regina cæli, lætare, alleluia:

Quia quem meruisti portare, alleluia.
Resurrexit, sicut dixit, alleluia.
Ora pro nobis Deum, alleluia.

V. Gaude et lætare, Virgo Maria, alleluia.
R. Quia surrexit Dominus vere, alleluia.

Oremus. Deus, qui per resurrectionem Filii tui, Domini nostri Jesu Christi, mundum lætificare dignatus es; præsta, quæsumus; ut, per eius Genitricem Virginem Mariam, perpetuæ capiamus gaudia vitæ. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.

Salve Regina

(Minggu Trinitas hingga Advent)

:Salve, Regína, mater misericórdiae;

vita dulcédo et spes nostra, salve.
Ad te clamámus, éxsules fílii Hevae.
Ad te suspirámus, geméntes et flentes, in hac lacrimárum valle.
Eja ergo, advocáta nostra,
illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte.
Et Jesum, benedíctum fructum ventris tui,
nobis post hoc exsílium osténde.
O clemens, o pia, o dulcis Virgo María.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Omnipotens sempiterne Deus, qui gloriosae Virginis Matris Mariae corpus et animam, ut dignum Filii tui habitaculum effici mereretur, Spiritu Sancto cooperante praeparasti: da, ut cujus commemoratione laetamur; ejus pia intercessione, ab instantibus malis, et a morte perpetua liberemur. Per eumdem Christum Dominum nostrum. R. Amen.